XI
[11arg] Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cãesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti.non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito. [2] Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibus quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide. [3] Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versam “lutescere” dixerit et tenebras in noctis modum factas “noctescere” et pristinas reciperare vires “virescere,” et quod ventus si 1 mare caerulum crispicans nitefacit “purpurat” dixerit, et opulentum fieri “opulescere.” [p. 336] [4] Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:
Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
Increscunt animi, virescit volnere virtus.
Sicut fulica levis 2 volitat super aequora classis,
Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
Quo magis in patriis possint opulescere campis.