previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIII

[13arg] Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.


SATURNALIBUS Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi: [2] ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones quaesophismataappellantur mente agitabamus easque, quasi talos aut tesserulas, in medium vice sua quisque iaciebamus. [3] Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius. [4] Hoc aere conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus. [5] Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: “Quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est.” Item aliud non dissimile: “Quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est.” [6] Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat.

[7] Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit. [8] Nam cum ita rogasset [p. 342] dialecticus: “Quod ego sum, id tu non es?” et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset: “Homo autem ego sum,” cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset: “Homo igitur tu non es,” “Hoc quidem,” inquit Diogenes, “falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ALEA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: