previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II

[2arg] Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti sinus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria


SATURNALIA Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, “remittentes animum”— namremittere,inquit Musonius, “animum quasi amittere est”—, [2] sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. conueniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam veneramus quique easdem auditiones eosdemque doctores colebamus. [3] Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium soluendae quaestionis ponebat librum [p. 298] veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quaerebat quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat. [4] Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur, non soluta autem tramittebatur ad eum qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur. [5] Si nemo dissolvebat, corona eius quaestionis deo cuius id festum erat dicabatur. [6] Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticae solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum.

[7] Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est:

Nám qui lepidé postulat álterum frustrári,
Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse;
Nám si se 1 frústrari quém frustras séntit,
Quí frustratur frustrast, non ille frústra est. 2
[8] Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris [p. 300] suis condidit, κοινὰς τὰς γυναῖκας, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum. [9] Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: “Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habes igitur cornua,” item altera captio: “quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: 3 homo igitur tu non es.” [10] Quaesitum ibi est quae esset huius quoque sophismatis resolutio: “Cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico?” [11] Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus. [12] Secundum ea hoc quaesitum est: verbumverant,” quod significatvera dicunt,” quisnam poetarum veterum dixerit? [13] Sexta quaestio fuit, “asphodelumcuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit:
νήπιοι, οὐδὲ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντὸς
οὐδ᾽ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ᾽ ὄνειαρ,
et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit. [14] Postrema quaestionum [p. 302] omnium haec fuit: “Scripserim,” “legerim,” “venerim,” cuius temporis verba sint, praeteriti an futuri an utriusque?

[15] Haec ubi ordine quo dixi proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus, nisi ob unam quaestionem, quae fuit de verboverant.” [16] Nemo enim tum commeminerat, dictum esse a Q. Ennio id verbum in tertio decimo Annalium in isto versu:

Satin vates verant aetate in agunda?
Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.

1 nam si se sugcested by Hosius; nam qui sese, MSS.

2 ille frustra est, Skutsch.

3 homno . . sum supplied by Hert sed hoino sulm igitur, Q).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AENIGMA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CERIA´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: