previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


III

[3arg] Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset


AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium Lacedaemoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.

[2] “Populus,” inquit, “Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum [p. 304] deliberabat. [3] Tum exsurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis. [4] Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est futurumque erat ex eius sententia populi decretum. [5] Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et ' Quaenam,' inquit, 'Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc rempublicam salvam inexpugnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.' [6] Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id 1 ipsum denuo dixerat. [7] Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est. [8] Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est.”

[p. 306]

1 qui id, J. F. Gronov; quod, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GEROU´SIA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: