previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI

[6arg] Quod Aelius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornuin esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differrematronametmatrem familiasexistimavit differentia longe vanissima.


AELIUS MELISSUS in nostra memoria fuit Romae summi quidem loci inter grammaticos id 1 temporis; sed maiore in litteris erat iactantia et σοφιστείᾳ quam opera. [2] Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est editus, doctrinae inclutae. [3] Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?

[4] Ex eo libro verba haec suit: “' Matrona ' est quae semel peperit, quae saepius, ' mater familias'; sicuti sus quae semel peperit, 'porcetra,' quae saepius, 'scrofa.'” [5] Utrum autem hoc de matrona ac de matrefamilias Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus. [6] Nam deporcetra[p. 318] habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est; [7] sedmatronamnon esse appellatam nisi quae semel peperit, nequematrem familiasnisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest. [8] Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, “matronamdictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoquematrimonium” [9] dicitur, “matremautemfamiliasappellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.

1 id, Faster; et, γ; s; (= sed), δ; sui, Damsté.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: