VIII
[8arg] ῾ομοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.῾ομοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum Lucilius. [2] Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo,[p. 326]
Quando in eo numero mansi 1 quo in maxima non 2 est
Pars hominum ...
Ut perisse velis quem visere nolueris, cum
Debueris. Hoc “nolueris” et “debueris” te
Si minus delectat (quod atechnon) 3 et Isocratium 4 hoc
σκληρῶδες que simul totum ac si συμμειρακιῶδες, 5
Non operam perdo, si tu hic.