II
[2arg] Vocabulum “siticinum” in M. Catonis oratione quid significet.“SITICINES” scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium' sit Veteri, ubi Nouus Venerit. “Siticines,” intuit, “et liticines et tubicines.” [2] Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, “liticines” lituo cantare et “tubicines” tuba; quid istuc autem sit, quo “siticines” cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat. [3] Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, “siticines” appellatos qui apud “sitos” canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.