previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI

[6arg] Quaesitum atque tractatum utrumn siet rectius dicerehabeo curam vestri,” anvestrum.”


PERCONTABAR Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione dicereturhabeo curam vestriautmisereor vestriet iste casusvestrieo in loco quem videretur habere casum rectum. [2] Is hic mihi ita respondit: “Quaeris,” inquit, “ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non 'vestri' oportere dici, sed 'vestrum,' sicuti Graeci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius 'vestrum' dicitur quam 'vestri' et habet casum nominandi, quem tu 'rectum' appellasti, 'vos.' 1 [3] Invenio tamen,” inquit, "non paucis in locis 'nostri' atque 'vestri' dictum, non 'nostrum' aut ' vestrum.' L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo: 'Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum inmmerito 2 nobis id continget.' [4] Terentius in Phormione: [p. 438]
Ita plérique ingenió sumus omnes, nóstri nosmet paénitet.
[5] Afranius in togata:
Nescío qui nostri míseritust tandém deus.
[6] Et Laberius in Necyomantia:
Dum diútius retinétur, nostri oblitus est.

[7] “Dubium porro,” inquit, “non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: 'nostri paenitet,' 3 'nostri oblitus est,' nostri misertus est,' quo dicitur: 'mei paenitet,' 'mei misertus est,' 'mei oblitus est.' [8] 'Mei' autem casus interrogandi est, quem 'genetivum' grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est 'ego'; huius deinde plurativum est 'nos.' 'Tui' aeque declinatur ab eo, quod est 'tu'; huius itidem plurativum est 'vos.' [9] Sic namque Plautus declinavit in Pseudulo in hisce versibus:

Si ex tacente fíeri possem cértior,
Ere, quaé miseriae tam misere mácerent,
Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens:
Mei rogandi et tís 4 respondendí mihi.
Mei' enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est 'meus,' sed ab eo, quod est 'ego.' [10] Itaque si dicere velis 'patrem mei' pro 'patrem meum,' quo Graeci modo τὸν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit 'labori mei' pro 'labori meo.' [11] Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus 'misereri vestrum' dixit et qua M. Cicero 'contentio [p. 440] vestrum' et contentione nostrum' dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba haec posuit: 'C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur!' Cur igitur Terentius 'paenitet nostri,' non 'nostrum,' et Afranius 'nostri miseritus est, ' non 'nostrum'? [35] Nihil hercle,” inquit, “mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est ' vestrorum' pro' vestrum,' ut in Plauti Mustellaria in hoc versu:
Vérum illud esse 5 máxima 6 párs vestrorum intéllegit,
cum vellet 'maxima pars' dicere ' vestrum,' ita nonnumquam 'vestri' quoquc dictum est pro ' vestrum.' [13] Sed procul dubio qui rectissime loqui volet ' vestrum' potius dixerit quam ' vestri.' [14] Et idcirco inportunissime,” inquit, “fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: 'Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae,' 'vestrum' obleverunt et 'vestri' superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit.”

[15] Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.

[p. 442]

1 vos added by Hertz.

2 immerito, Madvig; nerito, ω.

3 nostri paenitet added by Skutsch.

4 tui tis γ.

5 illud est, codd. Plant.

6 maxime, O1; maximum (maximam, Plaut. B) adeo,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: