Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis servitutem, sed contra
servientibus libertatem adferre,
[2]
ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela populi Romani esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius
victoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem.
[3]
metalli quoque Macedonici, quod ingens vectigal erat,
locationes praediorumque rusticorum tolli placebat;
[4]
nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis
nullam esse.
[5]
ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi
numquam causas seditionum et certaminis defore.
[6]
denique ne, si commune concilium gentis esset, inprobus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri
[p. 181]
moderatione datam ad licentiam pestilentem traheret,
[7]
in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano
pendere.
[8]
similia his et in Illyricum mandata. cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.