previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium. [2] his praetoribus duae urbanae provinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.

[3] intercalatum eo anno; postridie Terminalia kal. intercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.

[4] eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, [5] qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis [p. 212] auxissent imperium. [6] cum praetor senatum ei, si vellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret. [7] datus, qui circumduceret eum, L. Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat; et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae. [8] tertio post die senatum adit; gratulatus victoriam est; merita sua in eo bello commemoravit; petiit, ut votum sibi solvere, Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceretea vota pro victoria populi Romani esse —, et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum a populo Romano Galli possiderent, daretur. [9] filium postremo Nicomedem senatui commendavit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus. [10] itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem inspiciendam missuros; si is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse : si autem Antiochi non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut datum Gallis esse, [11] ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum vellet populus Romanus. [12] ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det, ubi velit, ablaturum esse sciat. [13] filii Nicomedis commendationem accipere. quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse. [14] cum hoc responso Prusias est dimissus. munera ei ex ... sestertiis iussa dari et vasorum argenteorum pondo quinquaginta. [15] et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data essent; et ut victimae aliaque, quae ad sacrificium pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare vellet, regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberentur; [16] et ut ex classe, quae Brundisi esset, naves longae viginti adsignarentur, quibus uteretur; [17] donec ad classem [p. 213] dono datam ei rex pervenisset, L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus praeberet, donec navem conscendisset. [18] mire laetum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum populi Romani accipere. [19] haec de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obviam ire legatis solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo insignia ordinis eius gerere; [20] Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. [21] moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in Asia bellum inter Eumenen et Gallos in .... it.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
hide References (49 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: