previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. praemia et Philippo et Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis. si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? [2] pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus aut per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus? [3] causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus. [4] hoc enim legatos utroque de pace mittendo [p. 186] consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset. [5] quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navibus, armis, iuventute nos nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore. [6] ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tamquam hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti praestare fuimus. [7] ‘quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?’ hinc iam non, quod factum est, sum defensurusnon adeo insanio—, sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus. [8] nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. [9] etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse. [10] si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus. [11] non praeteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostrae: legatos eodem tempore et ad vos et ad Persea de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, [12] orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. [13] sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quae apud vos, et apud Persea fuit. [14] tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in Venerem proniores aliae sunt. [15] Atheniensium populum [p. 187] fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem. [16] non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis. [17] satis quidem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa. si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset. [18] superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicavit. [19] id enimvero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacedaemonii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: