previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. haec plus valuere in Attali animo. itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; [2] petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur. his pro regni utilitate editis mandatis, [p. 183] Aenum sibi et Maroneam petit. [3] ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit. ut raro alias quisquam rex aut privatus tanto favore tantoque omnium adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque et praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt.

[4] inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodiorum maxime legati civitatem converterunt. [5] nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, [6] postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt, [7] egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare consuesse: [8] Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint; [9] his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent. [10] extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEGA´TUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus Ii.
    • Smith's Bio, Philo'crates
    • Smith's Bio, Rho'dophon
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: