Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.
[2]
hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem
regni.
[3]
vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnavit undecim
annos.
[4]
Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque
Illyrici amplexa.
[5]
superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium
fuerat, suae dicionis fecit;
[6]
Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur,
peragravit.
[7]
tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus [p. 172] a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.