previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. quae dum aguntur, classis Cn. Octavi Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, cum conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. [2] L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. [3] permisso" utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse? [4] ‘cum creditae sanctitati [p. 168] adsentirentur omnes,’ cur igiturinquitpolluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et, cum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sint purae manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis? [5] " nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. [6] itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos eratregem ipsi appellant—, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; [7] esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; [8] si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. [9] Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? [10] nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit. [11] qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano violata. [12] huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Octavius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samothracum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theondas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euander
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ASY´LUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUSTRA´TIO
    • Smith's Bio, Ati'lius
    • Smith's Bio, Octavius
    • Smith's Bio, Theondas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: