Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
‘ ... est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium
ad deos vestros dona ferentes escendebamus; nunc ex sordido deversorio,
[2]
vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque
honoribus amplissumis donastis.
[3]
et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint,
antequam vobiscum bellarent—
[4]
nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani—: Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc bello,
hostes ex sociis facturi estis?
[5]
certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis,
gloriamini.
[6]
Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum
hostem fecerunt.
[7]
Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam [p. 185] traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere est
conatus.
[8]
cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa
belli vobis fuere.
[9]
quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus. si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello
crimen esset?
[10]
Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus
reges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus.
[11]
quemadmodum soleamus socios iuvare et quam inpigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt.
[12]
numquam vestrae naves pugnavere sine nobis. nos nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in
Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem;
[13]
quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi
sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire.
[14]
haec non gloriandi causa rettuli—neque enim ea nunc nostra est fortuna—, sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.