previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti [2] felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua [3] viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum [4] qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur [5] qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis [6] qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius [7] et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam [8] nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam [9] insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam [10] oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam [11] fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer [12] memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur [13] ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi [14] non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat [15] nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis [16] da et accipe et iustifica animam tuam [17] ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum [18] omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi [19] alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur [20] omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso [21] et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo [22] beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei [23] qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens [24] qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens [25] qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum [26] statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur [27] protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: