previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere [2] concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem [3] sic qui facit per vim iudicium inique [4] quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens [5] et est odibilis qui procax est ad loquendum [6] est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis [7] homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus [8] qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur [9] est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum [10] est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex [11] est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput [12] est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum [13] sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur [14] datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt [15] exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est [16] hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi [17] fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius [18] qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum [19] neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum [20] lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient [21] homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit [22] ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo [23] est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur [24] est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se [25] est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis [26] obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit [27] potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt [28] mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione [29] verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis [30] qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem [31] xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum [32] sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque [33] melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: