previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum [2] si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis [3] conteretur delictum [4] si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua [5] si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius [6] vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis [7] sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis [8] ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum [9] si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum [10] volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur [11] leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates [12] homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur [13] in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto [14] narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati [15] loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium [16] effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis [17] qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum [18] dilige proximum et coniungere fide cum illo [19] quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum [20] sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui [21] et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies [22] non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est [23] conligare et maledicti est concordatio [24] denudare autem amici mysteria desperatio est [25] annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet [26] in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum [27] multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum [28] qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera [29] et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo [30] facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi [31] inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi [32] laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur [33] ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: