previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus [2] concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes [3] tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum [4] pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum [5] in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua [6] quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium [7] quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium [8] corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei [9] novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus [10] homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum [11] beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se [12] beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti [13] quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum [14] timor Dei super omnia superposuit [15] beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur [16] timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei [17] omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est [18] et omnem plagam et non plagam videbit cordis [19] et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris [20] et omnem obductum et non obductum odientium [21] et omnem vindictam et non vindictam inimicorum [22] non est caput nequius super caput colubri [23] et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa [24] nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius [25] et audiens suspirabit modicum [26] brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam [27] ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto [28] ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie [29] mulieris ira et inreverentia et confusio magna [30] mulier si primatum habeat contraria est viro suo [31] cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa [32] manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum [33] a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur [34] non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi [35] si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum [36] a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: