previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


qui conservat legem multiplicat orationem [2] sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate [3] et deprecatio recedere ab iniustitia [4] [] [5] [] [6] non apparebis ante conspectum Dei vacuus [7] haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt [8] oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi [9] sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus [10] bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum [11] in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas [12] da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum [13] quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi [14] noli offerre munera prava non enim suscipiet illa [15] et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae [16] non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet [17] non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus [18] nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio [19] a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis [20] qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit [21] oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus [22] et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum [23] et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet [24] donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius [25] donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua [26] speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: