previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum [2] et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua [3] adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam [4] sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis [5] ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine [6] innova signa et inmuta mirabilia [7] glorifica manum et brachium dextrum [8] excita furorem et effunde iram [9] extolle adversarium et adflige inimicum [10] festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua [11] in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem [12] contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos [13] congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio [14] miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo [15] miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae [16] reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum [17] da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores [18] da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum [19] secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum [20] omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior [21] fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia [22] cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi [23] omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae [24] species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium [25] si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum [26] qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies [27] ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens [28] cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: