previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis [2] viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum [3] o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus [4] defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam [5] noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni [6] et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni [7] non est enim in inferno accusatio vitae [8] filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum [9] filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii [10] de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio [11] vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi [12] et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra [13] omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem [14] luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur [15] curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi [16] bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo [17] disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque [18] melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam [19] verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo [20] non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide [21] erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio [22] a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate [23] a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas [24] de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti [25] a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati [26] ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo [27] ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius [28] ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: