previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium [2] cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis [3] residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere [4] ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio [5] et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius [6] modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus [7] conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem [8] cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum [9] ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella [10] super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus [11] omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur [12] omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit [13] substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt [14] in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent [15] nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant [16] viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur [17] gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet [18] vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum [19] fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur [20] vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae [21] tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis [22] gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis [23] amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro [24] fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit [25] aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum [26] facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini [27] non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium [28] timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum [29] fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere [30] vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis [31] vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se [32] in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: