Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque
rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter
Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium
[p. 1057]
hereditatis effecisse: hoc ille initio, consecutis1 multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui
aderant in hilaritatem a severitate traduxit; quod est unum
ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc
voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo
modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret2, sive non
natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere
plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa
eius modi dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris
officiis alterum.
[198]
deinde aequum bonum testamentorum
sententias voluntatesque tutatus est: quanta esset in verbis
captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de
illius sententia. Haec cum graviter tum ab3 exemplis copiose,
tum varie, tum etiam ridicule et facete4 explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo
videretur;—hoc erat oratoris officium partitione tertium,
genere maximum. Hic ille de populo iudex, qui separatim
alterum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum
contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio
vulgi discreparet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.