previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. [210] erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio1 educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia. [212] Quid Crassum, inquam, ilium censes, istius Liciniae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem 30 dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam, [p. 1062] iudicas, Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae stirpe generatum. Nam et de duobus avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius quattuor illi filii2, P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus. Iam duorum abavorum quam est inlustre nomen, [213] P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam3] sapientiam!—

1 in gremio vulg.: gremio L

2 quattuor illi filii Jahn: quattuor filii L: quattuor filii consulates Campe

3 atque inluminatam L (secl. Kayser): atque innatam Schütz: atque inseminatam Stangl: alii alia

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: