Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
87. haec cum ille dixisset:
Longi sermonis initium pepulisti1, inquam, Attice, remque
commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus
differamus.
[298]
volvendi enim sunt libri cum aliorum tum
in primis Catonis. Intelleges nihil illius liniamentis nisi
eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et
colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo,
ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut2 arbitror,
neminem. Nam in hoc εἴρωνα3 me duxeris esse, quod earn
orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tute4
melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius
[p. 1091]
imitaremur non habebamus.
[299]
quod autem plures a nobis
nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam
pauci digni nomine evaderent. Quare εἴρωνα5 me, ne si
Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius,
existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non
alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in
Socrate.
[300]
tum Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me
intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam,
Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo
licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.