previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. [186] an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret aut hunc alius, ilium alius diceret. Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri. [187] qua re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane1 frigenti ad populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam. Credit eis2 quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius? [188] delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfunditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur3, sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est4. Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio5. [189] cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his [p. 1055] excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset6 apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? Aderant7 multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui8 quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?

1 dixerit sane discipulo Madvig

2 his L, corr. vulg.

3 mitigatur Schütz: miratur L

4 quod... probandum est secl. Campe

5 in quo ...dissensio secl. Eberhard

6 fuisset L: fuit Eberhard

7 At erant maluit Ernesti

8 cui vulg.: quo L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: