Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
68.
[239]
C. deinde Piso
statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem
tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione
multo etiam acutior quam erat videbatur. Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi1 Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat. Etiam
L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum
prudens, toto genere perurbanus. Meus autem aequalis
Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi
gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad
bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus,
rem prudenter videbat; actio vero eius habebat et in voce
magnum splendorem et in motu summam dignitatem.
[240]
Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille
quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam
nos fortasse maior, summo studio discendi2 multaque doctrina, incredibili labore atque industria; quod scire possum:
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum
studiis exercitationibusque coniunctus. Huius actio non
satis commendabat orationem; in hac enim satis erat
copiae, in illa autem leporis parum.
[241]
Erat eius aequalis
P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla
probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam
[p. 1072]
causas diceret, adulescens est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus,
qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido
quodam et petulanti et furioso genere dicendi; quod quia
multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores,
nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et
iudicio dedisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.