Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Table of Contents:





Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare. “ Publius ” inquit “tribunatum pl. petit.” “quid ais?” “et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia” inquit “ista rescindat.” “quid Caesar?” inquam “negat se quicquam de illius adoptione tulisse.” deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσης φωνῆς? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδος, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦς! sum in curiositate ὀξύπεινος, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.