Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13
Scr. in Arpinati it
i Id. Nov.
a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
letter 14letter 15letter 16
Scr. in Tusculano eodem tempore.
M. CICERO L. PLANCO PRAET. DESIG. salutem
Scr. paulo post ep. 16A.
CICERO PLANCO PRAET. DESIG. salutem
Scr. eodem tempore quo ep. 16 B.
CICERO CAPITONI suo salutem
Scr. eodem tempore quo ep. 16 C.
CICERO C. CVPIENNIO S.
Scr. post ep. 16B.
CICERO PLANCO PRAET. DES. S.
Scr. paulo post ep. 16 C.
CICERO CAPITONI salutem
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] redeo ad rem publicam. multa me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius: “quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus.” at quae contio! nam est missa mihi. iurat ita sibi parentis honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore. cum ille diceret ita futurum, “quid igitur festinamus?” inquam. “illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca.” valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus. quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.