Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] nondum est plane expeditus. dices “tu ergo haec quo modo fers?” belle me hercule et in eo me valde amo. amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam. “idne igitur” inquies “facile fers?” id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse; dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor; domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim. fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis ἐμφιλοσοφῆσαι possum. locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; privata modo et domestica nos delectant. miram securitatem videbis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.