Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras. scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit. itaque nihil umquam legi scriptum Σηστιωδέστερον. perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari. quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulaverit. quis enim tu es qui dicas, “si in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit?” tamen conceditur: minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. et tamen vereor ut his ipsis contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.