previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[2] venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: