Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli faece sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. “quid ergo? istos” inquies “mercede conductos habebimus?” quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, ἅλις σπουδῆς.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.