Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] dices “quid quaeso istuc erat?” magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit. illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.