Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere. Messalla noster et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit. nihil gratius. certi erant consules. at senatus decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant ex omnibus sortita in singulos candidatos. magnus timor candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius, Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu populi iudicarent. res cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit. consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt. hic Abdera non tacente me. dices “tamen tu non quiescis?” ignosce, vix possum. verum tamen quid tam ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum. de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore haberi esse e re publica.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.