This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. “si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit ita pacis condiciones1 ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc
[p. 38]
mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec2 transfuga ad vos venissem;3
[2]
cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem—sua,4 si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus—ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio quod mihi vobiscum est ad vos veni.
[3]
vestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor
apud vos vel ea fides sit quod neque dum vestris
viribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis
sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci.
[4]
postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec
vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt,
pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam.
[5]
cuius ita aliqua spes est, si eam quem ad modum ut
victor fert Hannibal sic vos ut victi audietis5 et6 non id quod amittitur in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis.
[6]
urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus in quo novum oppidum aedificetis. aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri;
[7]
corpora vestra coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes
cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire.
[p. 40]
haec victor hostis imperat;
[8]
haec, quamquam sunt7 gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his8 remissurum;
[9]
sed vel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.