This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. Galli et memoria Tolostobogiorum cladis
territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique
[p. 92]
et stando et1 vulneribus ne primum quidem impetum2 et clamorem Romanorum tulerunt.
[2]
fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese recepere;
pars maior dextra laevaque praelati qua quemque
impetus tulit fugerunt.3
[3]
victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris4 cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam.
[4]
in cornibus Galli diutius steterunt quia serius ad eos perventum est; ceterum ne primum quidem5 coniectum telorum tulerunt.
[5]
consul, quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos qui in cornibus fuerant protinus ad sequendos hostes misit.
[6]
per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga—nam pugna nulla fuit—ceciderunt; reliqui flumen Halyn
traiecerunt.
[7]
Romanorum pars magna ea nocte in
castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul
reduxit. postero die captives praedamque recensuit,
quae tanta fuit quantam6 avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
[8]
Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut7 inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.
[9]
eos Manlius Ephesum venire iussit; ipse—iam enim medium autumni erat—locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit. [p. 94]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.