previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. [p. 28069] incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione uolebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum itineris tam longi ac tam deuii causa Scipioni fuit. [2] Masinissa cum Gadibus esset, certior aduentare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, [3] <Magonem> perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur. [4] transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet: remisso tertio qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium uenerunt. [5] ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio uiri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; [6] ceterum maior praesentis ueneratio cepit, et praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis sed uirilis uere ac militaris, et aetas erat in medio uirium robore, [7] quod plenius nitidiusque ex morbo uelut renouatus flos iuuentae faciebat. [8] [p. 28070] prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat eam se quaesisse occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. [9] cupere se illi populoque Romano operam nauare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuuerit rem Romanam. [10] id se, etiamsi iam pridem uellet, minus praestare in Hispania terra aliena atque ignota potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum. [11] si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbreuis aeui Carthaginem esse. [12] laetus eum Scipio uidit audiuitque cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuuenis specimen animi prae se ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. [13] Masinissa permissu Romanorum ne sine causa traiecisse in continentem uideretur populatus proximos agros, Gades rediit.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massiva.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMA
    • Smith's Bio, Massi'va
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: