Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
atque haec tamen hostium iratorum <in morem> ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebantur:
[2]
foedior alia in urbe trucidatio erat cum turbam feminarum puerorumque imbellem inermem ciues sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora riuique sanguinis flammam orientem restinguerent: postremo ipsi caede miseranda suorum fatigati cum armis medio incendio se iniecerunt.
[3]
iam caedi perpetratae uictores Romani superuenerunt. ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstipuerunt;
[4]
dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens auiditate ingenii humani rapere ex igni uellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu uaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset.
[5]
ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis uictorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.
[6]
[p. 28047] per eos ipsos dies perfugae a Gadibus uenerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros.
[7]
Mago ibi ex fuga substiterat, nauibusque in Oceano conlectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat.
[8]
fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Laelius cum septem triremibus quinqueremi una est missus ut terra marique communi consilio rem gererent.