previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa. profecti et agmine incedentes ad dictatoris1 castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt. [2] ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, “parentibusinquitmeis, dictator, [3?] quibus te modo nomine, quod2 fando possum, aequavi, vitam [p. 302] tantam debeo, tibi cum meam salutem tum omnium3 horum. [4] itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum,4 primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque5 his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. [5] tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos6 quemque tenere iubeas.” [6] tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus.

[7] Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. [8] pari7 gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; [9] nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant ut vix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem8 famam a patribus accepissent; [10] Hannibalemque9 ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem quae sedere in iugis montium solita sit cum procella imbrem dedisse.

[p. 304]

1 ad dictatoris ς: di///catoris P: per dictatoris Madvig.

2 quod Voss: quo P.

3 A.U.C. 537

4 honoratus sum ς: oneratus P.

5 mihique exercitibusque ω: mihique quod exercitusque P.

6 magisterium equitum, hos ordines suos Gronovius: magisterium equitum hos ordinibus suis P.

7 pari pavlikovski: par P (Madvig).

8 terribilemς: terribilem eam P: tan terribilem Perizonius.

9 Hannibalemque Luchs: hannibalem quoque P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: