Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
neque ego quemquam deceperim, ut
dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere.
nam praeterquam planam et brevem et credibilem
vult esse evidentem, moratam cum dignitate. Sed
in oratione morata debent esse omnia cum dignitate,
quae poterunt. evidentia in narratione, quantum
ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid
veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam
quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia
in quibusdam causis obscuranda veritas esset; quod
est ridiculum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.