This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
cuius mihi religionis non haec sola ratio,
quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum
opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint,
quae ingredior. sequitur enim, ut iudicialium
causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices,
ordo explicetur: quod prooemii sit officium, quae
ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus,
quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus
(quod est longe potentissimum) commovendi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.