This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
nam quidquid dicitur praeter illas
quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio,
miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio,
maledictorum refutatio. similia his, quae non sunt
in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae1 maxime iucundam et ornatam
faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione,
officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium
rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.
1 et quae, Spailding: atque ea, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.