Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[79]
aut quid inter probationem et narrationem
interest, nisi quod narratio est probationis continua
propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? videamus ergo, num haec expositio
longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico,
non argumentatione), cui tamen plurimum confert
frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus;
non posse vim rerum ostendi prima expositione;
exspectent et opiniones suas differant et bene
sperent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.