previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


14.

Principio caret, ut capio, Deus: alta potestas
Fonsque tuus nimis irriguus res ducere festas.
Hinc generantur res et aquantur gratis abunde,
Hinc ineunt que stare queunt cathedreque profunde,
5Hinc pretiabilis ortus arabilis, hinc ager herbas
Ducit et exhibet, haud dare cuilibet optat acerbas,
Fructiferas non mortiferas generatque medelas,
Absque quibus non sana tribus fit perque querelas.
Admirabilis, haud affabilis, o Deus, es tu
10Conversabilis esque ducabilis, uris et es tu
Ignis amoris, es atque saporis dulcor in ore,
Pluvia roris fertilis horis, dives odore,
Esque Paraclitus, o bone spiritus, in deitate.
In me celitus labens protinus pro pietate
15Me genitricem ac alitricem fecit amati
Fructus, nati, quo salvati quove piati
Sunt mortales et veniales pignore tali.
Ac inimicus mundus apricus, frondiferali
Cortice cecus, trux prope pecus, fitque manifestus
20Et sine fructu manans luctu vique molestus,
Et sterilis, nisi quando bono cultore novatur,
Fallibilis, nisi quando sono spondente probatur.
Est optabilis et conabilis hinc Paradisus,
Plenus amenis undique cenis et dape visus,
25Laudeque virtus et bona mirtus habet dare flatus.
Tartarus orridus indeque sordidus ipse reatus,
Et redolet quia crimen olet. Sunt ergo beati
Quique vident ubi nunc resident in pace locati
Has genitus meus agnus opes rectis reseravit,
30Cum penitus gentes inopes ad se revocavit;
Set miseri cum corde graves non has ita credunt,
Hiique feri sibi prorsus aves cum dogmate ledunt,
Fallibiles, set non stabiles virtute fideli,
Quive Deo flexere meo sua pectora celi.
35Ergo mecum qui sunt secum, nempe videntes
Maiestatem sic deitatem sic reverentes,
Laudent illam, namque pupillam sicut amare
Hic oculi scitur, populi vitamque lavare.
Ac devoti, qui micchi noti sunt, ymitantes
40Ac humiles fiant fragiles similando. Levantes
Corda super, cantent nuper laudem deitatis,
Et benedicant quos intricant corpora gratis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: