previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


88.

Ut Deus nos impleat rore qui redoleat et virtute poscimus;
Liberales celitus Artes nos et penitus illustret te petimus,
Rex Roberte inclite, sede firmet divite celi, sicut gliscimus.
A Nos docemus; cortice scribimus et codice quorum sensum tegimus;
5Intellectus alius, et munus est melius latens quod intendimus.
Quod iubemus congruum est opus precipuum salutis quam struimus.
Veritatis metodos, quam per locos synodos perque tot inquirimus,
Fons est divi luminis bonus atque numinis, quem scis quod est optimus:
Ornatus purpureus verbis, sensus aureus et flos venustissimus
10Quod depingi volumus, et tam docte quesumus, mores sunt quos canimus.
Hoc est illud trivium per quod ad quadruvium veniri promictimus.
In hoc credens, fidei virtus, quam etherei supra globum novimus
Orbis fore, discitur, que viris paciscitur vitam quam proponimus:
Spes est beatificans illos ac magnificans dignos quos docuimus.
15In hoc ardet caritas a qua omnis bonitas quod emanat dicimus.
Hoc in sancto trivio qui pergit, non devio falli quemquam credimus,
Si quadruvialibus metis, hoc est talibus utatur quas scribimus.
Mensuret se scilicet, nec se tectis implicet que Deo relinquimus.
Sibi dona numeret data, quibus superet hostem, qui est pessimus.
20Hoc est: beneficia Dei multiplicia computans, gratissimus
Si vult esse (villicus quorum sit munificus, inspiratus, dextimus)
Laudet dulci musica opera mirifica cantor devotissimus,
Que fecit ex nicchilo et cum mentis iubilo que regit Altissimus.
Hec est consonantia per quam fit instantia ut Deus mitissimus
25Culpis mox indulgeat: inde cor revigeat, et ros amenissimus,
Superna dum sidera planetarum federa connexa fixissimus
Intuetur, debitum solvat sibi creditum, legi subiectissimus
:Firmamenti obvius, carnis sue vilius munus ut probissimus
Cogens menti subdere, per quam debet vivere, ut donet sanctissimus.
30Firmamentum rapitur atque semper volvitur in occasum infimus.
Est et ater Tartarus ac tyrampnus barbarus, ubi trux nequissimus
Astra secum devehit, set ad ortum revehit ductor stabilissimus.
Virtutes contrarie circulis stant varie, cetus constantissimus,
Ut refrenent impetum, ne pervertat temetum que fons fert dulcissimus.
35Id exemplum lucidum creaturis placidum prodesse confidimus.
Set qui dant iudicium in suum supplicium falsum, nos negligimus:
Hii ferunt que nesciunt, nec consulta faciunt que sensus vult intimus.
Istud fert quadruvii nostri sicut trivii legis tectus animus.
Rex tu docte, facies ut celestis Aries equans dies, maximus;
40Fortis Taurus iugera et inmensa pondera volvens, ut acerrimus
Gigas, ut ad bravium bonorum suavium venias celerrimus;
Germanus ut Gemini, sempiterno lumini ut sis coniunctissimus;
Cancer dextri lateris, sequens iter liberis votis sagacissimus;
Acris Leo pectoris virtus fervens roboris quam sacram asserimus;
45Virgo urens steriles herbas ac inutiles meri servantissimus;
Libra pares noctibus reddens dies lancibus, iudex es iustissimus;
Scorpionis vulnera caves, falsa opera, curator cautissimus;
Ictus Sagittarii Chironis scis varii, arcista fidissimus
Ut Latone genitus, a quo Phyton perditus est serpens sequissimus;
50Capricornus frigoris brumam ducens, iecoris luxuum artissimus,
Tam legem in dapibus atque vanis vestibus servans honestissimus,
Quam fede libidinis cuiuscunque criminis ultor laudatissimus;
Gratus es Aquarius quem quisque nefarius timet et sevissimus:
Gratiosam pluviam rex das, ut lasciviam laves tu mundissimus.
55Pisces matrimonii amas qui demonii non sunt. Mos fedissimus!
Phetontis incendia Venus nimis grandia et Archas citissimus
Formidarunt: fluctibus latuerunt piscibus, quos tunc peritissimus
Maris rector posuit pisces, sicut voluit, magus scientissimus.
Extinctis incendiis, redditi sunt prandiis, uterque lautissimus,
60Celorum in pristina forma, quam vult pagina et rex potentissimus.
Illa fatur fabula ut doctrine famula et servus rectissimus.
Venus et scientia in experientia sunt miles vilissimus.
In ardoris preliis, inermes consiliis, nullus vincit proximus;
Qui festine fugiunt, et post terga rugiunt, sunt victor certissimus.
65Forma nocet pugili et doctrina vigili, ni stet remotissimus.
Rex, hec quamvis noveris, sint ad fructum generis, qui est huic sanissimus.
Sumus Artes baiule, liberales tabule, amnis fluentissimus,
Ad obedientiam atque reverentiam tuam sic offerrimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: