Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
cupio equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus “ αἰδέομαι Τρῶας καὶ Τρῳάδας ἑλκεσιπέπλους.
” quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo praemio de sententia esse deductum? Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήσει, Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid vero historiae de nobis ad annos DC praedicabunt? quas quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor, excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. qua re si quid Θεοφάνης tecum forte contulerit ne omnino repudiaris.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.