Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret. quo modo igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an abeam Cyzicum.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.