This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
item in causis obscuris aut
multiplicibus, nec semper propter hoc solum ut sit
causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat.
movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae
prosint. lex aperte scripta est ut peregrinus qui
murum ascenderit morte multetur; peregrinum te esse
cerium est; quin ascenderis murum, non quaeritur; quid
superest, nisi ut te puniri oporteat? haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.